LOGOTHETA

LOGOTHETA
LOGOTHETA
Graece Λογοθέτης, in Gloss. Gr. Lat. Ratiocinator, discussor, disputator, qui rationes accepti et depensi expendit ac discutit; dictus est apud Procop. de Bello Goth. l. 3. c. 1. et 21. magistratus Aulae CPolitanae non unius generis. Duplices enim erant Logothetae, in Imperio, Ecclesiastici, quorum munus describit Codin. de Offic. ὁ Λογοθέτης εἰς τὸ λογογραφεῖν καὶ εἰς τὰς δημοσιακὰς καὶ ἀρχοντικὰς ὑποθέσεις λογογραφεῖν: et Politici, qui expendebant rationes cursûs publici, Aerarii generalis, Aerarii privati, Aerarii militaris, gregum s. armentorum Imprialium, adeoqueve in multiplici iterum differentia erant, de quibus videsis Meurs. in Γενικὸν, Κουράτωρ, Λογοθέτης; item accurate et caute Leonem Allatium Diatriba de Scriptis Simeonum p. 28. et seqq. et cuius ille forte scrinia compilavit, Iul. Caes. Bulenger. de Imp. Rom. et quidem l. 3. c. 22. de Logistis et Logothetis in gen. l. 8. c. 11. de Logothetae magno; 1.8 c. 91. de Logotheta Genico s. Generali; c. 29. de Logotheata Cursûs; c. 30. de Logotheta Secretorums c.39. de Logotheta gregis, c. 51. de Logotheat τῶ ὀικειαχῶν s. privatorum; c. 57. de Logotheta militaris aerii. Equibus is, quem Λογοθέτην τοῦ δρόμου, s.cursûs appellabant, licet primo officium circa cursum publicum versatum fuerit, idque muneris gesserit. quod Praefectum Postarum hodie vocant; alia tamen, procedente tempore, eius fuit functio: ut qui Edicta et aureas Imperatorum Bullas subscriptione suâ firmaret, idque munus obiret, quod hodie in principum Aulis Cancellarius obiit: hinc inter μεγίςτας ἀρχὰς maxima imperia Cedreno. A Graecis, mutuati postea id nomen Latini Principes sunt, uti discimus ex Chronico Casinensi l. 4. c. 68. 117 et 126. ubi Petrus Diacon. Casinensis, a Lothario Imp. constitutus fuisse dicitur Logotheta Italicus, Exceptor, Cartularius et Capellanus Imp. Rom. h. e. Logotheta et Protonotarius, quomodo appellabantur apud Normannos in Sicilia Reges, ut passim videre est in Tabb. Siculis: ubi tamen alia, imo diversa prorsus. a Magni Cancellarii dignitate, eius dignitas fuit. Logotheta enim, Primi a Secretis s. Protosecretarii ibi munus gerebat, et gradu Magno Cancellario maior erat, quamvis alter alteri non subesset, uti docet Ammiratus Stemm. Neapolit. Tom. 1. p. 48. Vide supra de a Secretis. Formulam, quâ Logothetae hi siculi, in subscription ibus Regiorum diplomitatum, utebantur, C. du Fresne in Gloss. hanc exhibet, ex Waddingo A. C. 1347. n. 8. Data Neapoliper --- Logothetam et Protonotarium Regni Siciliae Anno etc. Vide plura hanc in rem, apud Gerh. von Mastricht IC. Hist. Iuris Eccl. n. 290. et seqq. ubi de Simeone magistro et Logotheta, Gretzerum et Goarum ad Condin. nec non infra, in voce Rationalis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LOGOTHETA Georgius — vide Georgius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEORGIUS Logotheta — sub Michaele Palaeologo. Auctor Chronici CP. ab A. C. 1203. quo Balduinus coronatus est, ad A. C. 1261. quo Mich. Palaeologus Balduino Ii. successit, Aristoteli et Platoni comparatus, a Gregorio Cyprio, Patr. CP. Onuphr. Chron. A. C. 1234. Voss.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIMEON Magister et Logotheta — inter Collectores aut Epitomatores Canonicos celebris, floruit saeculô XII. Edidit Epitomen Canonum, in qua, praemissis Canonibus Apostolicis, quatuor Concilia Oecumenica subiungit, his subicit particularia Ancyranum, Sardicense, Gangrense,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURSUS — I. CURSUS Graece Δρόμος, in Aegyptiorum templis, dictum est in ingressu eorum pavimentum, Latitudine iugeri aut paulo minus, Longitudine triplâ, aut quadruplâ, apud Callimachum. Λιθόςτρωτον vocat Strabo, l. 17, post quam partem erat Προπύλαιον… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Logothete — Log o*thete, [LL. logotheta, fr. Gr. ?; lo gos word, account + ? to put.] An accountant; under Constantine, an officer of the empire; a receiver of revenue; an administrator of a department. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Logothete — (Greek λογοθέτης , Med. Latin logotheta , Italian: logoteta , Romanian: logofăt ) originally was a Byzantine administrative title analogous to the secretary of state, in use from the 6th to 14th century.In Greek logothetes means one who accounts …   Wikipedia

  • Títulos y cargos del Imperio bizantino — El Imperio bizantino contaba con un desarrollado y complejo sistema de burocracia y aristocracia. Muchos de los cargos y títulos eran meramente honoríficos, pues teóricamente el único gobernante era el emperador. Durante los más de 1.000 años de… …   Wikipedia Español

  • Логофет — У этого термина существуют и другие значения, см. Логофет (значения). Логофет (греч. λογοθέτης, лат. logotheta, итал. logoteta, рум. logofăt, букв. «исследователь причин»)  название гражданской и церковной должности в Византии и… …   Википедия

  • Kapnĭkon — (gr.), Abgabe vom Rauchfang, vom Kaiser Nikephoros Logotheta im Anfang des 9. Jahrh. Allen, die nur Häuser ohne Grundstücke besaßen, auferlegt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Logothĕtes — (Logotheta, gr. Ant.), 1) derjenige, welcher Rechnung abnimmt u. Rechnung führt; 2) im Byzantinischen Reiche der Kanzler; 3) in der Griechischen Kirche derjenige, welcher als Beisitzer des geistlichen Gerichts die kaiserlichen Edicte durch… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”